Latin
243.3.1 to 243.3.30
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.3.1-30
Unproofread scanNot analysed yet
Maria a falsa suspicione Joseph liberata. Qui ergo liberavit Susannam mulierem castam, conjugem fidelem a falso testimonio seniorum, ipse liberavit et virginem Mariam a falsa suspicione mariti sui. Inventa est ergo virgo illa prægnans, ad quam vir non accesserat. Uterus quidem fetu intumuerat; sed virginalis integritas manserat. Seminatorem fidei fide conceperat, Deum ill suum corpus assumpserat, qui cjus corpus violari non permiserat: marito tamen tanquam homini venit in suspicionem. Aliunde esse ere. . debat, quod de se nun esse sciebat, ct ipsum aliunde adulterium suspicabatur. Ab angelo corrigitur. Quare dignus fuit ab angelo corrigi? Quia non in illo erat malevola suspicio: quales Apostolus dicit malevolas suspiciones nasci inter fratres (i Tim. VI, 4). Malevolae suspiciones sunt calumniantium, benevolæ suspiciones sunt gubernantium. Licet cuiquam de filio male suspicari; sed de filio non licet calumniari: utique suspicaris malum; sed optas invenire bonum. Qui benevole suspicatur, vinci cupit: tunc enim bene I rtalur, quando falsum inventum fuerit quod male suspicabatur. Talis erat Joseph circa conjugem suam, cui corpore non crat mixtus, sed tamen fide jam fucrat copulatus. Venit ergo et virgo in falsam suspicionem: sed sicut pro Susanna adfuit in Daniele Spiritus, sic pro Maria adfuit angelus. Ad Joseph inquit angelus: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: qnod enim de ea nascitur, de Spiritu sancto est (Matth. I, 18-20). Ablata suspicio est, quia inventa redemptio est. A. Virginum et conjugatarum castitas, præmium inæquale, sed æternum utraque habet. Jugum Christi lene et sarcina levis amanribus. Gaudchanl paulo ante conjugatæ ad Susannam, gaudcant virgines ad Mariam: utræque tcneant castitatem; illæ conjugalem, illac virginalem. Utraque enim castitas habet apua Deum merilurn; eUi virginalis major cst, conjugalis minor; tan:cn utraque grala est Dco, quia donum cst Dei.