Latin
243.3.55 to 243.3.69
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.3.55-69
Unproofread scanNot analysed yet
XI, 28-30): levis amanti, gravis neganti. Jugum Domini in cerviccm sumpsisti? Lene est, si bene conaris; asperum, si reluctaris. Circumstant tentationes conjugalem vitam. Numquid cuim ista Susanna idco non tentata est in ipsa pudicitia, quia marito crat conjuncia? Numquid hæ solæ in hac parte non tentantur, quæ viris copulantur? Ecce Susanna uxor aliena crat, maritum habcbat: tamen tentata est, fluctuavit in tempestate. Angustiæ, inquit, mihi sunt undique. A falsis cnim testibus limuit mori: sed a Dco judicc vero timuit penitus mori. A falsis enim testibus ad tempus moreretur: a judice Dco in æternum puniretur. Appendit, elegit: prius timuit, et appendit; appendit, ct elegit; elegit, et vicit. Docuit feminas conjugatas rcligiosas, tentatori resistere docuit, pugnaro docuit, laborare docuit, adjutorium implorarc docuit.