Latin
243.3.31 to 243.3.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.3.31-54
Unproofread scanNot analysed yet
Ad vitam æternam omnes perveniunt; sed in vita aterna non omnes eumdem honorem, eamdem dignitatem, idem meritum comparant. Sic crit vita æterna et regnum Dei, quomodo, similitudinis causa, quod dicans coelum. In coelo sunt omnia sidera: sic ct in regno Dci omnes erunt boni fideles. Vita aeterna par crit omnibus: non enim ibi alius plus vivit, alius ninus; quando omnes sine fine victuri sumus, Ii se est tonarius quem accepturi sunt opcrarii, sive qui in vinea mane laboraverunt, sive qui ad horain undecimam venerunt (1d. XX, 9, 10): dennrius ille vita æterna cst, qua; omnibus par cst. Scd intuemini cœlum, recordamini Apostolum: Alix corpoTa cælestia, et alia terrestria. Alia gloria solis, et alia gloria tunæ, et alia gloria stellarum; stella minI a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum (I Cor. xv, 40-42), Ergo unusquisque, fratres mei, pro dono quod accepit, certet in hoc sacculo, ut gaudeat in turo. Conjugatus es? Inferior vita est, inferius præ-. niium spera; æternum tamen regnum non despera. Præcepta tibi conjugalia retinenda sunt. Quid enim, quia uxorem habes, ron te debes agnoscere peregrinari in hoc mundo, moriturum non te debes cogitare, exiturum de lecto voluptatis? ct vide quo utcumque pergas, ad tormentum calamitatis, an ad præmium æternitatis. Cogita ergo, serva quod acccpisti, ferto sarcinam tuam: quia levis est, si diligis; gravis, si odisti. Non cnim frustra Dominus ait, aut rure cum hoc ait, solis continentibus loquebatur: Venite ad me, omnes qui laboraiis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenielis requiem animabus vestris: non carnibus vestris, sed animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea Uvis est (Matth.