Latin
Sermon 243
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.8
Unproofread scanNot analysed yet
Pudicitice amore resistendum in tentatione exemplo Susannae et Joseph. Sed forte tentaberis, amabit te mulier impudica, inveniet te in solitudine, conabitur extorquere complexum; si renueris, minabitur infamando supplicium. Hoc seniores falsi Susannæ fecerunt, boc uxor domini sui fecit sancto, Joseph. Sed attendite illum, quem attendit et Susanna et Joseph. Num quia nullus testis est, Dens ibi non est? Ejus oculos noluit oflendere Joseph, oculos Domini sui præsentis. Noluit impudicae mu- Heri ad concubitum illicitum consentire. Repulit concupiscentiam alienam, amplexus est pudicitiam suam. Fecit tamen illa, quod minata est: mentita est viro; credita est a suo marito. Adhuc patiens Deus. Traditur Joseph In carcerem; custoditur tanquam reus, a quo non est oflensus Deus: sed nec ibi defuit Deus, quia ille non erat reus. Adfuit Dominus Joseph patienti: qnod non cito subvenit, ad majora præmia distulit (Gen. xxxix, XLI). Lætificavit merito, quem exercuit supplicio. Debuit enim sanctus ipso Joseph pro ipsa pudicitia aliquid etiam durum pati, hoc est, amarum. Si ipsam impudicam mulierem forsitan amaret, pro illa paratus esset dura perpeti: et illa amorem suum erga se non probaret, nisi propter illam talia molesta vel dura toleraret, et charitati, imo non charitati, sed malae cupiditati, viccm redderet. Exardesceret illa in illum vicissim, quia videret cum tanto amore suo inardescere, ut propterea non recusaret quaecumque supplicia tolerare. Si hoc pro impudica, quanto magis pro ipsa pudicitia? Bene ergo aliquando Deus differt adjutorium snum; ut probet hominem, ut exerceat hominem, ut ipse sibi homo innotescat. Nam Dcum nihil latet.