Latin
Sermon 243
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 243.9
Unproofread scanNot analysed yet
Pro pudicitia spernendæ delectationes et molestiæ. Hoc ergo monuerim Charitatem vestram, fratres, ut ante omnia concupiscentiis carnalibus et gaudiis Erecularibus et vanæ pompæ et volaticae, vaporique vitae hujus praesentis præponatis decus et pulchritudi- \nem sapientiæ, præponatis dulcedinem suavitatemque sapientiæ, praeponatis decus pudicitiæ, pulchritudinem casliiatis. Hæc onia abscondita sunt in thesauro cœlesti, nudæ coram oculis Dei gemmæ sunt istæ pretiosae, multum lucent; si oculos habetis, vidctis. Diversis ergo ct illicitis dcleclalionibus ista pracponite; et si tentatio usque accesserit, ut etiam molestiam patiamini, fratres mci, quis nou patiatur propter sacculum suum? quis non patiatur pro agro suo, pro uno lapide limitis agri sui? Si pro his rebus patiamini, quas non habetis in potestate# quamdiu vultis retinere, et quibus vu! tis dimittere; sed sæpe amittuntur, cum vivimus, sæpe post morleni nostram ab eis quos odimus, possidentur: si pro bis bonis (si tamen dicenda sunt bona, quæ non faciunt bonos )tanta mala homines æquo animo patiuntur; pro fide quare pigri sunt? pro thesauro erelesti quarc timidi sunt? pro illis divitiis I, quas nee naufragia nabis possunt auferre? Justus enim uaufra. gus evadit dives ct nudus.