Latin
302.6.27 to 302.6.54
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.6.27-54
Unproofread scanNot analysed yet
Novos tuos inimicos non compescit, qui te a vetustis hostibus liberavit? Tantum intrepidus transi, intrepidus ambula, obediens esto: noli amaricare Moysi illi, cujus typum ille portabat in hac obedientia. Fateor, non desunt hostes. Sicut enim non deerant qui sequerentur fugientes, ita non deerant qui impedirent ambulantes. Prorsus, charissimi, figurae nostrae fuerunt. Interim in te non sit quod contristet Moysen: noli esse aqua amarà, quam post mare Rubrum non potuit ille populus bibere. Erat enim et ibi tentatio. Et tamen ista quando eveniunt, quando amaricat populus, ostendimus eis Christum, quæ pro illis tulerit, quomodo pro eis. sanguinem fuderit: et mitescunt, tanquam nobis lignum in aquam mittentibus. Plane hostem adversantem ilineri luo Amalech habebis. Tunc orabat Moyses, tunc extendebat manus: et ubi deponebat manus, convalescbat Amalech; ubi extendebat manus, deficiebat Amalech. Et ture manus extentse sint, deficiat Amalech tentator et hujus itineris impeditor: esto vigil et sobrius in orationibus, in operibus bonis, non tamen præter Christum, quia extensio illa manuum, Christi crux fuit. In illa extenditur Apostolus, cum dicit: Mundus mihi crucifixus eat, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ergo deficiat Amalech, vincatur, et non impediat transitum populi Dei. Si dimittis manus a bono opero, a cruce Christi; prævalebit Amalech. Tamen noli omni modo aut continuo te fortem futurum putare, aut penitus desperando deficere. Alternatio enim illa defectus et fortitudinis in mambus servi Dei Moysi, forte alternatio tua fuit. Aliquando enim in tentationibus deficis, sed non succumbis. Deponebat ille paulum manus, non omnino ruebat. Si dicebam, Motus est pes meus; ecce misericordia tua, Domine, adjuvabat me (Psal. XCIII, 18). Noli ergo timere: adest in itinere auxiliator, qui in Ægypto non defuit liberator. Noli timere, aggredere viam, præsume securus. Aliquando ille deponebat manus, aliquando erigebat;