Latin
302.6.55 to 302.6.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.6.55-90
Unproofread scanNot analysed yet
tamen victus est Amalech (Exod. XVII, 11-13). Rebellare potuit, superare non potuit. CAPUT II. —7. Altera pœnitentia, quæ omnium est, ac quotidiana. Medicina et pactum in dominica oratione de remittendis debitis. Ignoscendum fratri. Itaque admonemur jam de altera loqui pænitentia. Triplicem quippe ejus considerationem in sancta Scriptura esse proposui. Illa prima competentium est et ad Baptismum venire sitientium: hanc de Scripturis sanctis oslendi. Est alia quippe quotidiana. Et ubi iliam ostendimus poenitentiam quotidianam? Non habeo ubi melius ostendam, quam in o ratione quotidiana, ubi Dominus orare nos docuit, quid ad Patrem dicainus ostendit, et in his verbis posuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, i2). Quæ debita, fratres? Quandoquidem debita hic intelligi non possunt nisi peccata; quæ debita dimisit in Baptismo, iterum ut dimittat oramus? Certe mortuus est omnis Ægyptius qui sequebatur. Si nihil de sequentibus hostibus residuum factum est, quid oramus ut dimitlatur, nisi propter manus deficientes contra Amalech? Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Constituit medicinam, firmavit pactum. Hic preces dictat, ibi precanti respondet: novit quo jure res agatur in cœlo, quomodo impetrari possint desiderata. Dimitti vis? dimitte, ait. Quid enim habes quod Deo præstes, a quo vis ut præstetur tibi? Numquid jam Christus salvator in terra ambulat? Numquid suscipit illum modo in domum gaudens Zacchæus (Luc. XIx, 6)? Numquid ei hospitium et epulas præparat Martha (Id. x, 40)? Nihil horum indiget, ad dexteram Patris sedet. Sed quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. xxv, 40). Hæc est extensio manuum, sub qua defecit Amalech. Et erogas quidem pauperi, quando aliquid das esurienti: forte id quod dederis minus habebis, sed in domo, non in coelo. Sed hic quoque in terra, quo jubente præstitisti, ipse supplet quod dedisti.