Latin
302.6.91 to 302.6.121
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 302.6.91-121
Unproofread scanNot analysed yet
De hac re cum loqueretur Apostolus, ait: Qni administrat semen seminanti et panem in escam subministrabit (11 Cor. ix, 10). Operarius enim Dei es, quando das egenti: seminas hieme. quod metas æstate. Quid ergo metuis, infidelis, ne in hac magna domo tantus paterfamilias non paseat operarium suum? Erit et ibi, sed quod sufficiat tibi. Dabit Dens necessitati totum, non cupiditati. Operare ergo inlrepidus, extende manus, deficiat Amalech. Sed binc, ut dixi, aliquid in domo tua cum dederis, vel minus vides quod ibi videbas: non ibi vides cum dederis, donec iterum det Deus. Dic mihi cum ignoscis de corde, quid perdis? Cum ignoscis ei qni peccat in te, quid minus habebis in corde tuo? lude enim dimittis, sed nihil amittis. Imo vero unda quædam charitatis ibat in corde tuo, et lanqnam de vena interiore manabat: tenes odium contra fratrem, obturasti fontem. Non solum ergo nibil perdis, cum ignoscis; sed ahundanlius irrigaris. Charitas non angustalur. Ponis ibi lapidem offensionis, et tu tibi facis angustias. Vindicabo me, ulciscar me, ego illi ostendam, ego faciam: æstuas,laboras,cui licet ignoscendo esse securum, securum vivere, securum orare. Nam ecce quid acturus es? Oraturus es. Quid dicam quando? Hodie oraturus es. An non es oraturus? Ira et odio impletus, vindictam minaris: non dimittis ex corde. Ecce oras, ecce venit orandi hora, incipis verba illa vel audire vel dicere. Dictis et auditis supcrioribus, venturus es ad hunc versum. Aut si non venturus, quo iturus? Ne ignoscas inimico, deviabis a Christo? Plane si in orationc deviabis, ut nolis dicere, Dimitte nobis debita nostra; quia non potes dicere, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; ne tibi cito respondeatur, Sic dimitto quomodo et tu dimittis: ergo quia hoc non potes dicere, et non vis dimittere, deviabis ab hoc versu, et prætermittes, et dices quod sequitur, Ne nos patiaris induci in tentationem: ibi te eapiet creditor tuus, cujus quasi faciem deviiabas.