Latin
342.2.1 to 342.2.33
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 342.2.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
i. Crucis signum. Sacrificium crucis. De Sacrificio vespertino sermo reddendus est. Oravimus enim cantando, et orando cantavimus, Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psat. CXL, 2). in oratione adverlimus hominem, in extensione manuum agnoscimus crucem. Est ergo hoc signum quod in fronte gestamus, signum quo salvi sumus. Signum irrisum, ut honoraretur; contemptum, ut glorificaretur. Deus comparet, ut homo deprecetur; et Deus latet, ut homo moriatur. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (ICor. II, 8). Hocergo sacrificium, ubi sacerdos est victima, redemit nos fuso sanguinc Creatoris. Non tamen creavit nos cum sanguine, sed redemit sanguine. Creavit enim nos in principio quod erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ab hoc creati sumus. Sermo contextus adjungit, Omnia 'per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoc est quo crcali sumus. Quo vero redempti, audi: Quod factum est, inquit, in eo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Adhuc Deus est: adhuc illud dicitur, quod incommutabile semper manet; adhuc illud dicitur, cui videndo corda mandanda sunt: unde autem mundentur, nondum dicit. Lux, inquit, lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Sed ut non sint tenebræ, possintque eam comprehendere; tenebræ enim peccatores, tenebræ infideles: ut ergo non sint tenebræ, possintque comprehendere, Verbum caro factum eat, et habitavit in nobis. Videte Verbum, videte Verbum carnem, Verbum ante carnem. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, ei Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt. Ubi hic sanguis? Ecce jam auctor tuus, sed nondum est pretium tuum. Uude ergo redemptus? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.