Latin
8.123 to 8.134
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 8.123-134
Unproofread scanNot analysed yet
Non vis babere maculam? Fac quod scriptum est; Lavamini, mundi estate, auferte nequilias de cordibus vestris (lsai. I, i6). Non vis habere rugam? Extendere in crucem. Non enim tantum opus est ut laveris, sed etiam ut extendaris, ut sis sine macula aut ruga. Per lavacrum enim auferuntur peccata: per extensionem fit desiderium fuluri sæculi, propter quod Christus crucifixus est. Audi ipsum Paulum lotum: Non, inquit, ex operibus justitiæ quæ nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit, per lavacrum regenerationis (Tit. In, 5). Audi cumdem extensum: Ea, inquit, quæ retro sunt oblitus, in ea quæ ante sunt extensus, secundum intentionem sequor ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu (Philipp. tu, 13 et 14).