Latin
345.2.1 to 345.2.27
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 345.2.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
I. Præsens vita spe futuræ vitæ contemnenda. Divitibus vira hæc somnus. Loquar Charitati vestræ, fratres, quod pertineat ad contemptum presentis sæculi, ad spem futuri sæculi. Si qua-ris quid contemnas, omnis martyr vitam præsentem contempsit: si qnid speres, resurrectionem dico, quia hodie Dominus resurrexit. O tu homo, si titubas in re, esto firmus in spe; si autem te opus turbat, erigat ipsa merces. Nos quoque admonet Apostolus, cum præcipit Timotheo dicens: Præcipe divitibus hujus mundi, noM superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Dcum virum, qui præstat nobis omnia. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum, ut apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19). EI maxime hoc divites audire debent. Audite, divites, qui aurum et argentum habetis, et tamen cupiditate aidctis: quos quando pauperes intuentur, murmurant, gemunt, laudant ei invident; æquari optant, et impares se dolent; et inter landes divitum hoc pterumquc dicunt, Soli isti sunt, ipsi soli vivunt. Pro his verbis, quibus homines tenues divitibus adulantur, cum dicunt, Isti soli vivunt; ne in superbiam erigamini, o vos divites: sed potius Apostolum audite, morbi curatorem, et non verbi adu! atorem. Vita ista somnus vester est: divMae istae velut in somnis fluunt. Paulus dicit, ut apprehendant vitam veram. Paulum audite, ct superbire nolite. Audi ct Psalmum, o tu dives pauperrime; quid habes, si Deum non habes? vel quid non habes, si Deum habes? De divitibus dicit Psalmus, Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV, 6). Aliquando et mendicus in terra jacens et frigore tremens, occupatus a somno thesauros somniat; gaudet, exsultat, superbit, et patrem suum pannosum videre indignatur. In somnis est quod vides, o tu mendice, qui dormis et gaudes.