Latin
De amore Dei et amore secuti (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 7
Unproofread scanNot analysed yet
Animam eujus gratia perdere jubemur. Vide tamen ubi invenias, et quare perdas. Unde enim invenires. nisi lumen tibi accenderet illc cui dicitur, Tu illuminabis lucernam meam, Domine? (Psal. XVII, 49.) Jam ergo invenisti, illo tibi accendente lucernam. Vide quare perdas. Nrm euim passim perdendum est, qnod lam diligenter inventum est. Non ait, Qui perdiderit cam, inveniet eam; sed, Qui perdideril eam propter me, Naufragi forte negotiatoris corpus cum in littore inspexeris, reddis lacrymas miseratus, et dicis: Vae huic homini! propter aurum perdidit animam suam. Bene plangis, bene miseraris. Redde illi fictum, cui non præstas cl auxilium. Propter aurum enim perdere animam suam potuerit, propter aurum invenire non poterit. Ad damnum animæ suæ idonous fuit, ad eam lucrandam minus idoneus exstitit. Non euim cogitandum est quod perdidit, sed quare perdidit. Si propter avaritiam, ecce ubi jacet caro, ubi est quod erat charum? Et tamcn jussit avaritia, et propter aurum perdita est anima, et propter Christum non perit anima, neque percat. Stulte, noli dubitare: audi consilium Creatoris. Ipse te instituit ut sapias, qui te fccii antequam esses qui sapias. Audi, noli dubitare pro Christo animam perdere. Fideli Creatori commendas quod diceris perdere. Tu quidem perdes: sed ille suscipit, cui nihil perit. Si amas vitam, perde ut invenias: quia cum inveneris, jam non erit quod perdas, non crit quarc perdas. Ea quippe invenitur vita, quæ invenitur ut omnino perire non possit. QI:ia el Christus, qui libi nascendo, moriendo et resurgendo dedit exemplum, surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9).