Latin
Sermon 347
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.1
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Timor Del in Scripturis quam crebro commendatus. Multa nobis, fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse lætetur, aut si nondum est, esse desideret? Sed quid dicit Scriptura? Initium sapientiae timor Domini (Psal. ex, 10). Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus moneat: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore (Psat. u, 10, 11). Unde et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philipp. y, 12). Legimus eliam scriptum, Concupisti sapientiam, serva justitiam, et Dominus prcebebit illam tibi. Multos euim reperimus negligentissimos justitiae, ct avidissimos sapientiæ. Hos docet Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi servando quod negligunt. Serva, inquit, justitiam, et praebebit illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest, nisi Deum timeat, servare justitiam? Dicit cnim alio loco, Nam qui sine timore est, non poterit justificari (Eccli, I, 16, 33, 28). Porro si Dominus non præbet sapientiam, nisi servanti jusliLjam, qui autum sine timore est, non poterit justificari: recurritur ad illam sententiam, Initium sapientiae timor Domini.