Latin
Sermon 347
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 347.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. (Jradus a timore ad sapientiam. Is aias etiam propheta cum septem illa notissima dona spiritualia commendaret, incipiens a sapientia pervenit ad timorem Dei, tanquam de sublimi descendens ad nos, ut nos doceret ascendere. lude ergo coepit, quo volumus pervenire; et illuc pervenit, unde debemus incipere. Requiescet in eo, inquit, Spiritus Dei, Spiritus sapientiæ et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis,Spiritus timoris Domini (Isai, XI, i, 3). Sicut ergo ille, non deficiendo, sed docendo a sapicntia usque ad timui em descendit; sic nos, non superbiendo, sed proficicndo a timore usque ad sapientiam oportet ascendere. Initium enim sapientiae timor Domini. Ipsa est enim convallis plorationis, de qua Psalmus dicit, Ascensione. in corde ejus disposuit in convalle plorationis. Per convallem quippe humilitas significatur. Quis est autem humilis, nisi timens Deum, et co timore conterens cor in lacrymis confessionis et pœnitentæ? Quia cor contritum et humiliatum Deus non spenit (Psal. L, 19). Sed non timeat ne in convalle remaneat. In ipso enim corde contrito et humiliato, quod Deus non spernit, ascensiones per quas in illum assurgamus, ipse disposuit. Nam ila Psalmus dicit: Ascensiones in corde ejus disposuit in convalle plorationis, in locum quem disposunt (Psal. LUXIII. 6, 7). Ubi fiunt ascensiones? In corde, inquit. Sed unde ascendendum est? Utique a convalle plorationis. Et quo ascendendum est? In locum, inquit, quem disposuit. Quis iste est locus, nisi quiitis et pacis? Ibi euim est illa clara, et qua: nunquam marcescit sapientia. Unde ad nos exercitandos quibusdam doctrinæ gradibus descendit Isaias a sapientia usque ad timorem, a loco scilicet sempiternæ pacis usque ad convallem temporalis plorationis: ut nos in confessione pœnitentiæ dolendo, gemendo, flendo, non remaneamus in dolore et gemitu ct fictu; sed ascendentes ab ista convalle in montem spiritualem, ubi civitas sancta Jerusalem mater nostra aterna fundala est, imperturbabili lætitia perfruamur. Ergo ille cum præposuisset sapientiam, lumen scilicet mentis indeficiens, adjunxit intellectum: tanquam quærentibus unde ad sapientiam veniretur, responderet, Ab intellectu; unde ad intellectum, A consilio; unde ad consilium, A fortitudine; unde ad fortitudinem, A scienlia; unde ad scientiam, A pietate; undc ad pietatem, A timore. Ergo ad sapientiam a timore; quia initium sapientiœ timor Domini, A convalle plorationis usque ad montem pacis.