Latin
Sermon 349
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 349.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. De illicito amore. Membra Christi. Illicitum amorem cavete. Membra Christi estis, et corpus Christi estis. Audite Apostolum, et terreamini. Non potuit enim gravius diccre, non potuit vehementius, non potuit acrius deterrere Christianos ab amore fornicationum, nisi ubi dixit: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Ut autem hoc diceret, supcrius ait: Nescitis quia qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Et testimonium de Scriptura dedit quod scriplum est, Erunt duo in carne una (I Cor. VI, 15, 16, et Gen. II, 24). Dictum est enim hoc divinitus: sed de viro et uxore ubi licet, ubi concessum est, ubi honestum est; non ubi turpe, non ubi illicitum, non ubi omni ratione damnabile. Sicut autem una fit caro in permixtione licita viri et uxoris: sic una fit caro in permixtione illicita meretricis et amatoris. Cum ergo una lit caro, illud to terreat. illud exhorreat quod addidit, Tol/ens ergo membra Christi. Membra Christi attende, christiane; membra Christi noli in altero, in te attende membra Chr isti, qui emptus es sanguine Chriti. Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Hoc qui non horret, Deu horret.