Latin
Sermon 349
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 349.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. -4. Charitas divina amorem illicitum meretricis non compatitur. Prorsus, prorsus obsecro vos, fratres mei: ecce ponamus, quod non est, pro. misisse Deum talibus impuniUitem, et dixisse, Qui talia fecerint, miserebor cornm, non cos damnabo. Faciamus hoc dixisse Deum. Eliam promissa impunilatc tollit quisque membra Christi, et facit jam membra meretricis? Nou facit, si est ibi tertia divina dilectio. Etcnim tres dilectiones commemoravi: de tribus me, quod Dominus daret, dicturum esse pro. misi: de licita humana, de illicita humana, de illa excellenti atque divina. Inlerrogemus divinam charitatem, ct ponamus ante illam duas humanas charitates, et dicamus ci: Ecce licita charitas humana, qua uxor diligitur, et filiæ aliæque nccessitudincs sæcularcs: ecce alia illicita, qua diligitur mcreLrix, qua diligitur ancilla aliena, qua diligitur aliena filia non pctita, non promissa, qua diligitur uxor aliena. Duc ante te sunt charitates; cum qua istarum vis manerc? Qui eligit manere cum illa humana licita, cum illa humana illicita non manet. Nemo sibi dicat, Ambas habeo. Si ambas habes admittendo ad te dilectionem meretricis, injuriam facis tanquem matronæ, quæ ibi habitat, divinæ charitati. Puto enim, quia si homo conjugatus sis, ct diligas meretricem, non mittis Incretricem in domum luam, ut habitet cum matrona tua. Non usque adeo progrederis. Tenebras quæris, latebras quæris, turpitudinem non prfiteris. Sed et qui non habent uxores, et sunt meretricum quasi Iicentius amatores (ideo dixi, Quasi, qnia et ipsi damnantur, si jam sunt fideles); puto quia et adolescens nondum habens uxorem, si diligat mcretricem, non eam facit habi arc cum sorore sun, non cam facit habitare eum matre sua, ne injuriam faciat humanæ pudicilia; ,lie offendat dccus sanguinis sui. Si ergo non facis habitare meretricem, quam diligis, cum matre tua, cum sorore tua, ne, sicut dixi, offendas decus sanguinis tui; facis habitare in corde tuo dilectionem meretricis cum dilectione Dei, et offendis decus sanguinis Christi?