Latin
351.6.21 to 351.6.47
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.6.21-47
Unproofread scanNot analysed yet
Cum vero utrumque agitur, in stadio sumus; nec solum pcrcnlimus adversarium bonis opcribus, sed etiam pcccata incaulius evitando percutimur. Neque nunc quis nostrum viceril, sed quis crebrius feriat, quis fortius confligat attenditur; donec alios secum in sempiternam mortem pertrahat, qui homini stanti lapsus invidit, et ab aliis triumphantibus in fine dicatur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus (I Cor. xv, 55)? Sed neqne facilius ab inimico dejicimur, quam cum eum superbiendo imilamur; nec vehementius eum prosternimus, quam cum humililate Dominum sequimur; nec acriores ei dolores infligimus, quam cum plagas peccatorum nostrorum confitendo et poenitendo sanamus. CAPUT IV, —7. Tertia poenitentia severior pro peccatis mortiferis. Lacrymœsanguis pœnitentis. Terlia actio est pœnitentiæ, quæ pro illis peccatis subeunda est. Quæ Legis decalogus coulinet; ct de quibus Apostolus ait, Quoniam qui talia agunt, regnum Det non pos idebunt (Galat. v, 21). In hac ergo pœnitentia, majorem quisque in se severitatem delet exercere; ut a se ipso judicatus, non judicetur a Domino, sicut idem apostolus ait: Si mim noa judicaremus, a Domino non judicaremnr (I Cor. XI, 31). Ascendat itaque homo adversum se tribunal mentis suæ; si timet1 illud quod oportet nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod per corpus gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. v, 10), Constituat se ante faciem suam, ne hoc ei postea fiat. Nam minatur hoc Deus peccatori, dicens: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam (Psai. XLIX, 21). Atque ila constituto in corde judicio, adsit accusatrix cogitatio, testis conscientia, carnifex timor. Inde quidam sanguis animi conlilentis pcr lacrymas profluat. Postremo ab ipsa mente tatis sententia proferatur, ut se indignum homo judicet parlicipationo corporis et sanguinis Dcmini: ut qui separari a regno cælorum timet per ultimam sententiam summi judicis, per ecclosiasticam disciplinam a Sacramento coelestis panis interim separetur.