Latin
351.6.48 to 351.6.63
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.6.48-63
Unproofread scanNot analysed yet
Versetur ante oculos imago futuri judicii: ut cum alii accedunt ad altare Dei, quo ipse non accedit, cogitet quam sit contremiscenda illa paena, qua percipientibus aliis vitam aeternam, alii in mortem præcipitantur æternam. Ad hoc enim altare, quod nunc in Ecclesia est in terra positum, terrenis oculis expositum, ad mysteriorum divinorum signacula celebranda, multi etiam scelerati possunt accedere: quoniam Deris commendat in hoc tempore patientiam suam, ut in futuro exserat severitatem suam. Accedunt enim ignorantes quoniam patientia Dei ad pœnitentiam eos adducit. IlIi autem secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, thesaurizant sibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secunduin opera sua (Rom. II, 4-6). Ad illud autem altare, quo præcursor pro nobis introiit Jesus, quo caput Ecclesiæ præcessit, membris cæteris secuturis, nullus eorum accedere poterit, de quibus, ut jam coinmemoravi, dixit Apostolus, Quoniam qui tatia agunt, regnum Dei non possidebunt. Solus enim sacerdos, sed plane ibi lotus assistet, adjuncto scilicet corpore qui caput est, quod jam ascendit in coelum. Ipse est cui dixit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium (I Petr. 11, 9). Quomodo crgo in interiora veli, et in illa invisibilia Sancia sanctorum intrare audebit aut poterit, qui medicinam coelestis disciplinae contemnens, noluit paulisper a visibilibus separari? Qui cnim noluit humiliari, ut exaltaretur; cum exaltari voluerit, dejicietur; et in aeternum sejungetur ab alternis sanctis, quisquis hoc tempore per merita obedientiae et per satisfactionem poenitentiae non sibi providit locum in corpore sacerdotis. Qua enim fronte impudentiae tunc volet averti faciem Dei a peccatis suis, qui nunc toto corde non dicit, Quoniam facinus meum ego agnosco, et peccatum meum ante me eat semper (Psal. L, 5)? Quo pacto, quæso, Deus dignatur ignoscere, quod in se ipse homo dedignatur agnoscere?