Latin
351.8.1 to 351.8.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 351.8.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
in cos qui sibi salutem prœter regnum cœlorum pollicentur. Sententia ultima mittens aut in regnum, aut in ignem. Aut illud quale est, in quo sibi blandiunLur, qui sua se vanitate seducunt? Perseverantes enim in malitiis atque luxuriis suis, cum audiunt Apostolum dicentem, Quoniam qui talia agunt, regnum Dei noM possidebunt: audent sibi praeter Dei regnum salutem, quam desiderant, polliceri; atque ita inter se loquuntur, dum recusant agere pænitentiam pro peccatis suis, et perditos mores aliquando in melius commutare: Regnare nolo, sufficit mihi salvum me esse. In quo primum eos fallit, quia eorum nec salus ulla est; quorum iniquitas perseverat. Quod enim ait Dominus, Quoniam abundavit iniquitas, refrigescet charitas, multorum; qui autem perseveranerit usque in finem, hic salvus erit (Matth. xxiv, ii, 13): salutem utique promisit perseverantibus in charitate, non in iniquitate. Ubi autem charitas est, opera illa mala a regno Dei separantia esse non possunt. Omnis enim lex in uno sermone impleta est, in eo quod scriptum eat, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Galat. v, 14). Deinde si est aliqua differentia inter regnantes et non regnantes; oportet tamen ut in unu regno sint omnes, ne in hostium aut alienorum numero deputentur. Omnes enim Romani Romanum reguum possident; quamvis non omnes in eo regnent, sed cæteris regnantibus pareant. Nou autem ait Apostolus, Qui talia agunt, non regnabunt cum Deo; sed regnum Dei non possidebunt. Quod ctiain de carne et sanguine dictum eat, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt: quia corruptibile hoc induet incorruptionem, et mortale hoe induet immortalitatem (I Cor. xv, 50, 53); ut jam non caro et sanguis, sed ex animali corpore spiritualis corporis habitum naturamque mereatur. Vel illa eos terrcat ultima sententia judicis nustri, quam propterea nunc aperiri voluit, ut ab ejus fidelibus pracaveatur;