Latin
355.2.45 to 355.2.52
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 355.2.45-52
Unproofread scanNot analysed yet
Si autcm ista consuetudo in monasterio permissa esset2, indecens esset. Et ideo volui habere in ista domo episcopii mecum monasterium clericorum. CAPUT II. —Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium: sed forte aliqui habent. Nulli licet: si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens ab hac inquisitione dissimulaci: quia et ista quærere, quasi male sentire mihi videbatur. Noveram enim, et novi omnes, qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vite nostræ.