Latin
Sermon 355
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 355.3
Unproofread scanNot analysed yet
Januarius presbyter proprium contra monasterii legem retinuit. Testamentum fecit. Hæreditatem ipsius pro Ecclesia suscipere non vult Augustinus. Lis inter Januarii filios de ejus hæreditate. Venit ad nos etiam presbyter Januarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit a. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum, quod diceret esse filiæ supe. Filia ipsius, Dco propiLio, in monasterio feminarum, et bonae spei est. Gubernet illam Dominus, ut impleat quæ de illa speramus, in illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat (quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus ætatis ); factum est ut ipsum argentum quasi puellæ servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere posset. Dum hæc exspectantur, coepit ille morti propinquare: qui diu tanquam de suo4, jurans quia ipsius crat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter et socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens; testamentum fecit, haeredes instituit. dolor illius societatis! o fructus natus, non de arbore quam plantavit Dominus? Sed Ecclesiam scripsit hæredem? Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum Ego illum Deo quaerebam, socictatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet, nihil haberet, testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium quasi Dci pauperem fingoret. Magnus inde mihi dolor est, fratres. Dico Charitati vestræ, propter hunc dolorem statui hæreditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod rcliquil, ipsi inde faciant quod voluerint. Videtur enim mihi quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet et quod dolco, ejus particeps ero. Hoc volui non latere Charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio feminarum est: filius ipsius in monasterio virorum est. Ambos exhacredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi! autem Ecclesiæ ut non accipiant ipsas portiunculas, quæ pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam ætatem pervenerint. Hoc cis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit: Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit: Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri isti servi Dei sunt, litem hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris, sicut Deus voluerit, cum paucis fratribus fideLibus honoralis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista. Audio inter illos causam; et sicut Dominus donaverit, finio.