Latin
355.6.26 to 355.6.49
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 355.6.26-49
Unproofread scanNot analysed yet
Ego scio quantum mali sit profiteri sanctum aliquid, nee implere. Voverte, inquit, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): et, Melius csl noa vovere, quam vovere et non reddere (Ecclc. v, 4). Virgo etsi nunquam fuit in monaslerio, et virgo sacra est. illi nubere non licet, quamvis esse in monasterio non compellitur 2. Si autem cœpit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est; dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum: interius I sanctitatem; nam clericatum propter populum suum Deus imposuit cervicibus ipsius, cui magis onus est quam honor: sed quis sapiens et intelliget hœc (Psal. CVI, 43)? Ergo professus est sanctitatem, professus esi communiter vivendi societatem; professus est quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum (Psal. CXXXII, 1): si ab hoc proposito ceciderit, et extra manens clericus fuerit; dimidius et ipse cecidit. Quid ad me? Non eum judico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit: si vero intus habuerit simulationem, tolus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum: nemini eum tullo nolenti mecum communiter viere. Habet Deum. qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per Ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, sed aut erogare pauperibus, aut in commuue minere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat libertatem: sed videat utrum babere possit felicitatis æternitatem.