Latin
Sermon 355
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 355.7
Unproofread scanNot analysed yet
Pollicetur sermonem subsequentem. Sufficiant hæc nunc interim Charitati vestræ. Quod egero cum fratribus meis. annuntiabo vobis. Spero enim bona. Omnes mihi libenter obediunt: nec inventurus sum aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis. Quod ergo egero post Epiphaniam, Charitati vestrae in Domini voluntate nuntiabo; et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Januarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidæ infirmitati. Ego, sicut videtis, per ætatem modo senui, sed per infirmitatem corporis olim sum senex. Tamen si Deo placet, quod dixi modo, ipse det vircs, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anitua in hoc corpore, et qualescumque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis.