Latin
Sermon 356
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.10
Unproofread scanNot analysed yet
Leporius presbyter. Vobis dico, qui forte nescilis (nam vestrum plurimi sciunt), presbyterum Leporium, quamvis sarculi natalibus clarum, ct apud suos honestissimo loco natum, tamen jam Deo servientem, cunctis qua: habebat relictis, inopem suscepi; non quia nihil habuit, sed quia jam feccrat quod leclio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi et Ecclesiae una est Ubicuntque fecit opus bonum, pertinet el ad nos, si congaudeamus 2. Hortus est unus ubi nostis; ihi monasterium suis constituit, quia et ipsi Dcoserviunt, Ille hortus ad Ecclos am non pertinet, nec ad ipsum. El ad quem, dixcrit aliquis? Ad illud quod ibi est monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoe tempus curam pro illis itagerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet. et eis ipse, ut videbatur, impenderet. Sed ne propter hoc darelup locus hominibus, suspiciones suas rodentibus, et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ips:, ut sic se illi transigant, quasi iste jam de sæculo exierit. Numquid enim cum obierit ipse, illis dispensalurus est aliquid? Melius est ut videat illos ihi beno conversantes, et regente Deo in disciplina Christi sic viventes, ut de illis lanlummodo gaudeat, non corum necessitatibus occupctur. Pecuniam non habet, quam suam dicere possit: habebat xenodochium ædificandum, quod modo vidctis ædificatum. Ego illi injunxi. ego jussi. Obtemperavit mihi libentissime, et sicut videtis, opcralus est, quomodo meo jussui etiam basilicam ad ocio Martyres fabricavit, de his quæ per vos Deus donavit. Cœepit enim de pecunia quan data erat Ecclesiæ propter xenodochium, et cum coopissel xdificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adjuvcrunt prout quisque voluit, et fabricavit. Opus ante oculos habemus: omnis homo quid factum sit videt. De pecunia, quia non habet, mihi credant, dentem compescant, non frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in Carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam; sed lapides ejus domns fabricrc necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit, pensionem præstat; sed Ecclesiæ, non preshytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ante domum presbyteri, ad domum presbyteri. Ecce ubi cst domus presbyteri, ubi est domus mea, ibi est domus presbyteri: alihi non habet domum; sed ubicumque a habet Deum. -