Latin
356.8 to 356.9
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Subdiaconi. Cæteri, id est, subdiaconi, pauperes sunt, Den propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant non habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi cupiditates. Vivunt nobiscum in societate communi: nemo eos distinguit ab illis qui aliquid attulerunt. Charitatis unitas præponenda est terrenæ commodo hæreditatis. '"""De presbyteris. Restant presbyteri. Sic enim ad ens gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt. Nihil ad domum societatis nostræ attulerunt, nisi ipsam, qua nihil charius cst, charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores do divitiis ipsorum, non a ine ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt.