Latin
Sermon 356
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 356.7
Unproofread scanNot analysed yet
Eradius diaconus. Diaconus Eraclius ante vestros oculos versatur; opera ejus lucent coram oculis vestris. De opere ejus et expensa pecunia memoriam sancti Martyris habemus (a). De pecunia sua emit etiam possessionem ex consilio meo: nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placerct. Ego si pccuniæ avidus essem, aut necessitates meas ipsas,. quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam aeciperem. Quare, diciL aliquis? Quia possessio illa qux ab illo empta et Ecclesiæ donata est, adhuc nihil prestat Ecclesiæ. Minus enim habebat ad pretium, etquia mutuatus fuerat. hoc de ejus adhuc fructibus reddit. Homo sum senex, quantus mihi de illa possessione potest fructus acccdcre? Numquidpromitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fatcor caim vobis, et ipsa suspecta mihi adhuc ætas ejus fuit, et verebar ne forte, ut sunt homines, matri ejus hec displiceret; et diceret inductum a me fuisse adolescentem, ut bona ejus paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui ejus pecuniam in illa possessione servari; ut si aliquid, quod Deus avertat, aliter quam volumus,evenisset, redderetur villa 1ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis sit fama mea necessaria: nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postea ecclesia 2notum vobis, et sua pecunia ædificavit domum. Et hoc nostis. Ante paucos dies priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit Ecclesiæ. Exspectabat enim ut eam perficeret, et perrectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla crat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si autcm venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo, pauper reman- Rit: sed in charitatis possessione I permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, jam quidem in monasterio viventes, quos tamen Gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat, Dives est: nemo existimet, nemo male loquatur, nemo se ipsum vel animam suam suis dentihus laniet. Pecuniam nullam habet servatam: utinam qnam debet restituat.