Latin
Sermon 358
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 358.5
Unproofread scanNot analysed yet
Catholici quo animo veniunt ad collalionem. Hoc dicimus amorc paris, non diffidentin veritatis. Boc enim rescripsimus, hoe propositum legistis (Epistt. 128 et 129); quia causam conferendam uon fugimus, imo ut eonferalur instamus; ut cum demonstravero possessionem, sic cum illo communicem hæreditalem. Intrepidus veniat, securus veniat, doctus I veniat: nolo anctoritate præjudicare. Aperiamus oculos ad illum qui errare non potest: ipse nos doceat quæ sit Ecclesia. Audistis testimonia ejus. Non eam contaminant humana delicta, quam non redemit humana justitia. Et tamen, cum alia sit causa Ecclesiae, alia hominum, et omnino distincta sil, nec hominum causam formidamus, quos accusaverunt et convincere nun potuerunt. Purgatos novimus, purgatos legimus. Qui si non essent purgati, non in eausa eorum Ecclesiam constituerem, nec ædificarem super arenam, et dejicerem de petra. Quia super hanc petram, inquit, ædificabo Ecclesiam meam, et pertæ inferorum non vincent eam (Matth. xvi, 18). Petra autem erat Christus. Numquid Paulus pro vobis crucifixus eat? Hoc tenete, hoc amate, hoc fraterne et pacifice dicite. &. Rogat ne quisquam de plebe irruat in locum collationis. Ad collationis locum nullus vestrum irruat, fratres mei. Prorsus, si fieri potest, etiam per illum locum transitum devitate, ne forte aliquis contentionis et litis aditus inveniatur, vel occasio aliqua præbeatur, et inveniant ipsam occasionem qui quærunt occasionem. Maxime quoniam qui parum Deum timent, aut admonitionem nostram parvi pendunt, vel quia præsentia diligunt, debent saltem terrenae potestatis severitatem venerari '. Edictum viri illustris (a) publice propositum legistis: quod quidem non propter vos propositum est qui Deum timetis, et commonitionem episcoporum vestrorum non contemnitis; sed ne quis ista non curet, ne quis ista contemnat. Videant igitur quales sunt: ne forte illis eveniat quod ait Apostolus, Qui enim rcsisiit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes euim non sunt timendi bono opere, sed malo (Rom. XIII, 2 et 5). Vitemus omnes seditiones, omnes causas seditionis. Forte dicitis: Intenti sumus quid facturi sumus. Et quid vobis injungamus? Partes forte uberes pietatis. Nos disputemus pro. vobis: vos orate pro nobis. Orationes eliam vestras, sicut jam ante præmonuimus, jejuniis et eleemosynis adjuvate. Addite pennas illis, quibus volant ad Dcum. Sic agentes negotium, fortasse utiliores nobis eritis, quam nos vobis. Nemo enim nostrum in hac disputatione de se præsumit 2: in Deo est tota spes. Neque enim meliores sumus ApostoLo, qui dicit,. Orate pro nobis. Orate,, inquit. pro m£, ut detur mihi sermo (Ephes. VI, 19). Illum ergo pro nobis rogetis, in quo spem posumus, ilL de nostra disputatione gaudeatis. Tende ista, fratres, obsecramus vos: per nomen ipsius Domini, per au. ctorem pacis, plantatorem pacis, dilectorem pacis, oramus vos! ,ut eum pacifice oretis, pacilice deprccemini; et memineritis esse filii ejus, a quo dictum est, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. v, 9).