Latin
359.2.1 to 359.2.29
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 359.2.1-29
Unproofread scanNot analysed yet
i. Tria excellentia. Concordia rara, quare. Prima lectio divinorum eloquiorum, de libro qui appellatur Ecclesiasticus, commendavit nobis tria quædam excellentia cl consideratione dignissima, concordiam fratrum, et amorem proximorum, et virum ac mulierem sibi consentientes. Bona hæc sunt plane, jucunda et laudabilia in rebus humanis; sed in divinis rebus multo potentiora. Quis est enim qui non congaudet concordibus fratribus? Et quod dolendum est, in rebus humanis tam magna res rara est: rcs ab omnibus laudatur, a paucissimis custoditur. Beati qui in se ipsis amplectuntur, quod etiam in aliis laudare coguntur. Nulli fratres non laudant concurdantes fratres. Et unde fratres concordes esse difficHe est? Quia litigant de terra, quia volunt esse terra. Audivit enim ab initio peccator homo, Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Unde discutiamus et perscrutemur vocem, quam justus debet audirc a contrario. Si enim recte dictum est peccatori, Terra es, et in terram ibis, recte dicitur justo, Cœlum es, et in cœlum ibis. Aut non sunt justi cœli, cum de Evangelistis apertissime dictum sil, Cœli enarrant gloriam Dei? Et quidem quia de ipsis dictum est. consequentia salis edocent. Et opera, inquit, manuum ejus annuntiat firmamentum. Quos dixit caelos, ipsos dixit lirmamenlum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelæ, neque scrmones, quorum non audiantur voces eorum. Quæris quorum, et non invenis nisi coelorum. Dictum ergo de Apostolis, dictum de annuntiatoribus veritatis. Unde sequitur, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces corum (Psal. XVIII, 2-5). Quando in eos vcnit Spiritus sanctus, et coepil Deus habitare caelum quod fecit de terra, locuti sunt, imiplente et donante Spiritu sancto, linguis omnium genUum.