Latin
361.8.62 to 361.8.87
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.62-87
Unproofread scanNot analysed yet
tuta cogitatio tua in eo consumitur qua peregrini post te transeant, non quo transeuntes perveniant. Utinam ergo esset cogitatio de morte. Sed cum efferuntur mortui, cogitatur mors, et dicilur: Vie miscro! talis fuit, hcri ambulabat; aut, aule septem dies illum vidi, illud atquo illud mecum locutus est; nihil eSI homo. Murmurant ista. Sed forte cum mortuus plangitur, cum funus curatur, cum exsequiæ præparantur, cum effertur, cum itur, cum sepelitur, viget iste sermo: sepulto autem mortuo, etiam talis cogitatio sepelitur. Redeunt illæ curæ mortiferæ, obliviscitur qvem dcduxcrit, de successione cogitat decessurus; reditnr ad fraudes, ad rapinas, ad perjuria, ad vinolentiam, ad infinitas corporis voluptates, non dico, cum exhaustæ fuerint, perituras, sed cum hauriuntur pereuntes; et, quod est perniciosius, de sepulto mortuo argumentum sepe. liendi cordis assumitur, et dicitur, Manducemus et bibamus; cras enim morimur. CAPUT VI. —6. Resurrectionis fides irridetur ab incredulis. Parentalia. In cos qui objiciunt nullum a mortuis rediisse. Irrident eliam fidem asserentium resurrecturos esse mortuos, dicentes sibi: Ecce iste positus est in sepulcro, audiatur vox illius. Sed hujus non potest: patris mei vocem audiam, avi mei, proavi mei. Quis inde surrexit? Quis indicavit quid agatur apud inferos? Dene nobis faciamus, cum vivinuis: cum autem mortui fuerimus, etiamsi parentes nostri, aut chari, ant propinqui afferaut ad sepulcra nostra, sibi afferent qui vivunt, non nobis mortuis. Et hæc quidem irrisit etiam Scriptura, dicens de quibusdam hona præsentia non sentientibus, Tanquam si epulas, inquit, mortuo circumponas (Eccli. xxx, 18): ct manifestum est hoc ad mortuos non pertinerc, et consuetudinem hanc essc Paganorum, non venire de propagine illa et vena justitiæpatrum nostrorum Patriarcharum, quibus exsequias celebratas csse le- Simus, parentatum esse non legimus. Hoc etiam in moribus Judæorum animadverti potest: non enim tenuerunt iude virtutis frugem, sed tamen tenuerunt in qnibusdam solemnitatibus consuetudinis vetustatem.