Latin
361.8.88 to 361.8.113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 361.8.88-113
Unproofread scanNot analysed yet
Et quod objiciunt quidam de Scripluris, Frange panem tuum, ct effunde vinum tuum snper sepulcra justorum, ct ne tradas cum injustis (Tob. iv, 18); non est quidem de hoc disserendum, sed tamen posse dico intelligere fideles quod dictum cst. Nam qucmadmodum ista fideles faciant religiose erga memorias suorum notnm cst fidelibus; cl quia non sunt ista exhibenda injuslis, id cat, infidelibus, qnia, Justus ex fide vivit (Rom. I, 17), etiam hoc fidelibus nolum est. Nemo ergo quæerat de medicina vulnus, et de Scripturis conctur torqucrc vinculum, unde laqueum mortis injiciat animse suæ. Manifestum est quemadmodum illud intelligatur, et aperta atque salubris est hæc celebratio Christianorum. CAPUT VII. —7. Fides nostra in corde, quasi Christus in navi dormiens, excitanda, ut tempestas sedetur. Illud ergo, ut cœperam dicere, videamus, propter hornines immurmurantes in aures infirmorum, Manducemus et bibamus; cras mill! morimur: quia dicunt, Nullus inde resurrexit, non audivi vocem cujusquam, cx quo ibi positus est avus meus, ex quo atavus, ex quo patcr; nullius audivi voccm. Respondete, Christiani, si christiani estis: ne forte cum vultis in populis inebriari, pigeat vos corruptoribus respondere. Habetis quid respondeatis: sed fluctuatis concupiscentia voluptatum, cl vullis ingurgitari ct vivi sepeliri. Surgit cupiditas ebrietatis, et quasi fluctus quidam irruit in animam, attractus flatu male suadentis. Tempestatem ergo magnam pateris, non vis respondere corruptori, cum faves propinatori; sed fluctus concupiscentiæ nimis erigitur, et obruero vult tanquam navem cor tuum. Christiane, dormit iti, navi Ilia Christus: excita illum; jubebit tempestatibus ut omnia tranquillentur (Matth. VIII, 24-26). Illo enim tempore, quando discipuli in navi fluctuabant Christo dormiente, significaverunt fluctuare Christianos christiana fide dormiente. Vides cnim quid dicit Apostolus: Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibut vestris (Ephes. III, 17). Secundum enim præsentiam pulchritudinis et divinitatis su; c semper cum Patre cst;