Latin
362.3.149 to 362.3.159
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.3.149-159
Unproofread scanNot analysed yet
Quia ergo in terra ædificatur, in terra fundamentum præmittitur; at supra fundamentum securus instruat qui ædificat. Ergo ponit in imo firmissimas moles, ut idonee possint portare desuper quod imponitur, et pro magnitudine ædificii magnitudo fundamenti praeparatur: in terra tamen, ut dixi, quia et illud quod ædificatur supra, utique in terra collocatur. Jcrusalem illa nostra peregrina in coelo xdificatur. Ideo præcessit fundamentum Christus in coelum. Ibi enim fundamentum nostrum est et caput Ecclesiæ: nam et fundamentum dicitur et caput, et revera ita est. Quia et caput ædificii fundameutum est: non enim caput est quod finitur, sed uude incipit sursum versus. Terrenorum ædificiorum culmina subriguntur, caput tamen in terne soliditate constituunt. Sic et caput Ecclesiæ præcessit in caelum, et sedet ad dexteram Patris. Quomodo operantur homines, ut ad constituendum fundamentum aliquid trahant quod in imo stabiliant, propter securitatem superventuræ molis in constructionibus fabricae fulurap: sic per omnia illa quae contigcrunt In Christo, nasci, cresce. re, comprehendi, contumeliam pati, flagellari, crucifigi, occidi, mori, sepeliri, velut attracta est moles ad fundamentum coeleste.