Latin
362.9.1 to 362.9.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.9.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
Agendum ut in Christo ædificemur. Christus fundamentum eat, si primum in corde locum obtineat. Ignis gehennæ quam timendus. Posito ergo in summis fundamento nostro, ædificemur in eo. Audi Apostolum: Fundamentum, inquit, aliud nemo potest ponere, prælier id quod positum eat, quod eat Christus Jesus. CAPUT IX. —Sed quid sequitur? Unusquisque autem videat quid supercedificet super fundamentum, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam. In cœlo quidem Christus est, sed etiam in corde credentium. Si primum locum habet Christus, recto positum est fundamentum. Ergo qui ædificat, securus ædificet, si pro dignitate fundamenti ædificat aurum, argentum, lapides pretiosos. Si autem non pro dignitate fundamenti aedificat, lignum. fenum; stipulam; saltem teneat fundamentum, et propter illa quæ exstruxit arida et fragilia, ad ignem se preparet. Sed si fundamentum est, id est, si primum locum in corde Christus obtinuit, sarcularia vero sic amantur, ut non Christo praeponantur, sed eis Dominus Christus, ut sit in aedificio cordis tenens fundamentum, id est, primum locum: detrimentum, inquit, patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem (I Cor, III, 10-15). Non est nunc tempus hortari vos, ut potius aurum, argentum, lapides pretiosos ædificetis, quam lignum, fenum, stipulam, super lam magnum et validum fundamentum: sed tamen breviter dictum sic accipite, quasi diu et multis verbis dictum. Novimus enim, fratres, quia quisquis vestrum propter illa quae modo diligit, per comminationes alicujus judicis in carcerem mitteretur, ut solum fumum pateretur, illa omnia mallet amittere, quam lacum illum pati. Nescio quo autem modo cum ignis nominatur in dic judicii futurus, omnes contemnunt, et flammas foci timentes, flammam gehennae pro nihilo ducunt. Quæ est ista duritia? quæ tanta perversitas cordis? Si vel sic timerent homines quod ait Aposiolus, per ignem, quomodo timet quisque ne vivus ardeat, quod illi uno momento contingit, donec sensus membra descrens omnes illas flammas superfluas facil;