Latin
362.44.347 to 362.44.372
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.347-372
Unproofread scanNot analysed yet
hoc nunc dicit, vivent. Sed lie illud quod ait, Venit horat in finem siculi speraretur, quando cliam corporum resurrectio futura est; addidit, et nunc est. Non enim ait tantum, Venit hora; sed, Venit hora, et nunc cst. Qui autem audierinl hanc vocem, vivent; scilicet vita quam superius significavit, dicens, Transiit a morte ad vitam. nic ergo eos significavit qui ad pœnam judicii non pertinent; quia præveniunt judicium fide sua, et iratisilum faciunt a morte ad vitam. CAPUT XXIII. -2G. Resurrectio secundum carnem futura. Restat ergo ut judicium futurum ostendat inter honos et malos: quia hic bonos tantum commemoravit ad præsentem resurrectionem, quæ secundum spiritum est, pertinere. Sequitur itaque, et dicit, Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Insinuavit secundum quid acceperit potestatem judicii: quia filius, inquit, hominis est. Nam secundum id quod Filius Dei csl, sempiternam cum Patre habet potestatem. Jam quomodo sit futurnn jndicium, consequenter exponit: Nolite, inquit, mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mata ege. rint, in resurrectionem judicii. Superius cum dixisset, Venit hora; adjecit, et nunc est: ne illa hora pr; cnuntiata putaretur, qua in fine sæculi futura est corpotum resurrectio. Hic ergo qnia ipsam volebat intelligi, cum dixisset, Venit hora; non adjecit, et nunc est. hem superius mortuos dixit audire vocem Filii Dci, monumentorum autem nullam commemorationem fecit: ut distingueremus mortuos per mentis errorcm qni resurgunt modo per fidem, ab eis mortuis quorum cadaver:! in monumentis sunt resurrectura in ultimo sacculi. llic ergo ut illa in fine speraretur cor. porum resurrectio, Omnes, ait, qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent.