Latin
362.44.373 to 362.44.397
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.373-397
Unproofread scanNot analysed yet
Item superius, Audient, inquit, vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Quid opus erat addere, Qui audierint; cum posset ita dici, Audient vocem Filii Dei, et vivent: nisi quia de his dicebat qui secundum mentis errorem mortui sunt, quorum multi audiunt et non audiunt, id est, non obtemperant, non credunt? Qui vero sir: audiunt, quomodo volebat audiri, cum diceret, Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8); ipsi vivent. Audient ergo inulti, sed qui audierint, vivent, id est, qui credidcrint. Nam qui sic audient, ut non credant, non vivent: unde apparet de qua morte, et de qua vita eo loco dixerit: de morte scilicct quæ ad solos malos pertinet, co ipsoquo mali sunt; ct de vita quæ ad solos honos pertinet, eo ipso quo boni fiunt. CAPUT XXIV. —Hic autem, ubi secundum corpira resurrecturos pronuntiat, non ait, Audient vocem ejus, et qui audierint, procedent. Omnes enim novissimam tubam audient, et procedent, quia omnes resurgemus. Sed quia non omnes immutabimur, sequitur ct dicit, Qai bona fecerunt, in resurrectionem vitæ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii. Superius itaque ubi per fidem secundum spiritum reviviscitur, ad camdem sortem omnes rcviviscunt; ut vita corum non distribuatur in beatitudinem et miscriam, sed ad bonam partem omnes pertineant. Et ideo cum dixisset, Qni audierint, vivent; non adjecit, Qui bona egerunt, in vitam æternam; qui vero mala egerunt, in pœnam æternam. Hoc enim ipsum quod dictum cst, vivent, in bono tantummodo accipi voluil: sicut eliam superius, Transitum, inquit, fecit a morte ad vitam; nec dixit ad quam vitam; quia per fidem a morte reviviscere, non potest esse mala vita. Hic autem primo non, Audient vocem cjus ct vivent; ipsum enim, vivent, per totam istam lectionem in bono intelligi voluit: sed dixit, audient, et procedent, qno verbo significavit corporalem motum corporum de locis sepulturarum suarum.