Latin
362.44.398 to 362.44.417
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.44.398-417
Unproofread scanNot analysed yet
Sed qnia procedere do monumentis non omnibus ad bonum erit: Qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem vitæ; eliam hic vitam in bono tantum intelligi voluit: qui vero mala egerunt, inquit, in resurrectionem judicii, judicium scilicet pro paena posuit. CAPUT XXV. —27. Quale corpus, et qualis sanctorum vita post resurrectionem. Jam ergo, fratres, nemo quærat perversa subtilitate cujusmodi figura crit corporum in resurrectione mortuorum, quanta statura, qualis motus, qualis incessus. Suf cit tibi quod resurgit caro tua in ea specie, in qua Dominus apparuit, in hominis utique specie. Sed noli propterspeciem timere corruptionem: si enim non timueris corruptionem, non timebis et illam sententiam, Caro ei sanguis regnum Dei non possidebit: nec incides in laqueum Sadducæorum, quem propterea non possis evitare, quia putas ad hoc resurgere homines, ut ducant uxores, et generent filios, et agunt opera vitæ mortalis. Si quæris qualis erit vita, quis hominum hoc poterit explicare? Vita erit Angelorum. Quicumque tibi potuerit ostendere vitam Angelorum, ostendet vitam eorum; quia æquales futuri erunt Angelis. Si autem Angelorum vita occulta est, nemo quærat amplius; ne per errorem non perveniat ad id quod quærit, sed ad quod sibi ipse confixerit. Præpropere enim quærit, et festinans quærit. Tu in via ambula; venies ad patriam, si non deseras viam. Tenete ergo Christum, fratres, tenete tidem, tenete viam: ipsa vos perducet ad id quod videre modo non potestis. Iit illo enim capite apparuit quod speretur in membris; in illo fundamento demonstratum est quod in nostra ædificetur fide, ut postea perficiatur in specie: ne forte cum putatis vos cernere, appareat vobis aliquid per imaginem falsam quasi esse quod non est, et dimissa via in crrorem devictis, et ad patriam quo ducit via, id est, ad speciem quo ducit fides, non perveniatis.