Latin
362.9.59 to 362.9.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.9.59-71
Unproofread scanNot analysed yet
ut intelligatis quod dicimus, ut ei nos ita dicamus quemadmodum vos oportet audire et intelligcre quod auditis. Corpus nostrum quamdiu corruptibile est el moriturum, indigentiam patitur refectionis, iude et fames existit: propterca esurimus et silimus; ct si esuriem sitimque nostram distulerimus diutius quam potest corpus sustinere, perducitur ad tabificam maciem, et ad quamdam morbidam exilitatem, discedentibus viribus et non succedentibus: et si amplius liat, mors etiam consequetur. Nam semper de corpore nostro discedit aliquid quasi quodam fluvio discessionis, sed inde non sentimus vires discedenles, quia per refectionem assumimus succedentes. Quod enim copiose accedit, paulatim discedit: propterca parvo tempore reficimus, productiore autem tempore deserunt nos vires, quæ acceptae sunt cum reficeremus. Sicut oleum in lucerna, quod parvo tempore mittitur, dintius paulatimque consumitur. Cum autem prope consumptum fuerit, jam languor flammulæ illius quasi fames lucernae, admonet nos, et continuo subvenimus, ut instauretur ilia species, et mallent lux in lucerna, cibo suo refecta cum artjicirnus oleum. Sic vires nostræ, quas accipimus manducando, eunt ei deserunt nos perpetua discessione, sed paulatim. Nam ct idipsum nunc agitur in nobis, et in omnibus actionibus nostris, in omni etiam quiete nostra non cessai ire quod acceptum est: ei si fuerit omnino consumptum, ita homo et moritur quomodo lucerna exstinguitur. Ut auicm non moriatur, id cst, ut non exstinguatur, non quia morimur animo, sed ut corporalis hæc vita nostra non exslinguatur, et quædam quasi vigilatio in isto corpore succedat, currimus et subjicimus quod recessit, et reficere dicimur. Qui dicit reiici, quid reficit, si nihil deficit? Per indigentiam ergo hanc et corruptionem etiam morituri sumus omnes, quia tale est hoc corpus, ut ei mors debita reservetur. Hanc enim mortalitatem significant pelles, quibus induti sunt Adam et Eva, et dimissi de paradiso (Gen.