Latin
362.9.24 to 362.9.58
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 362.9.24-58
Unproofread scanNot analysed yet
limeret tamen, ct non faceret aliquid quod jure probibctur, ne ad illum cruciatum momenti unius perveniret. CAPUT X. —10. Resurrectio talia speranda qualis in Christo præcessit. Angeli apud Abraham vere manducarunt Scd, ut dixi, fraLres, nunc de hac re spatium non est disserendi: iliud dico, boc nos sperare debere in resurrectione mortuorum, quod expressum est in capite nostro, quod expressum est in corporo Domim nostri Jesu Christi. Quisquis aliud sperat, jam non ædificat super fundamentum, non solum aurum, argenium et lapides pretiosos, sed ncc ipsam slipulam. Extra enim ponit totum, quia non in Christo ponit. Resurrexit crgo Dominus noster in eo corpore, in qno sepultus est. Resurrectio promittitur Chrislianis. Talem resurrectionem speremus, qualis in Domino nostro præcessit omnium nostrum fidem. Ad hoc enim prævenit, ut fides nostra superædificetur. Quid igitur? Quomodo non tales, quales nunc sumus? Caro tnim Domini nostri Jesu Christi resurrexit, sed ascendit in coelum. In terra officia humana servavit, ut persuaderet hoc resurrexisse quod sepultum erat. Numquid antem et in cœlo talis cibus est? Nam et Angelos officia humana in terra lcgimus exsecutos. Venerunt ad Abraham, et manducaverunt; et cum Tobia angelus fuit, et manducavit. Quid dicimus, quia phantasma crat illa manducatio, et non crat vera? Nonne manifestum est, qnod vitulum occidit Abraham, panes fecit, et ad mensam posuit; ministravit angelis, ct manducaverunt (Gen. XVIII. 1-9)? Omnia ista manifestissime facta et manifestissime expressa sunt. CAPUT XI. -11. Domo ex necessitate manducat, angelus ex potestate. Quid ergo dicit in libro Tubiæ angelus? Vidistis me manducare, sed visu vestro videbutis (Tob. XII, 19). Numquid quia non manducabat, sed manducare videbatur? Imo vero mauducabat. Quid cst ergo, visu vestro videbatis? Intendat Sanctitas vestra quod dico: intendat in orationem plus qnam in me;