Latin
363.2.1 to 363.2.21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
i. In Scripturis sanctis considerandis nos regers debet earumdem Scripturarum auctoritas. Sensum nostrum, fratres charissimi, in Scripturis sanctis considerandis atque tractandis regcre debet carumdem Scripturarum manifestissima aurtoritas; ut ex eis quæ aporte dicta sunt ad nutriendos nos, ea quæ obscurius dicta sunt ad exercendos nos, lidelitcr disserantur. Qnis enim audeat aliter exponere sacramenta divina, quam cordc atque ore apostolico prædicatum atque præscriptum est? Dicit autem apostolus Paulas: Nolo vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt, et in nube, et in mari; et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes cumdem potum spiritualem biberunt. Bibebant autem de spirituali consequente eos petra; petra autem crat Christus. Sed non in plurimis eorum beneplacitum est Deo. Prostrati enim sunt in deserto. Hæc autem figuræ nostræ factæ sunt, ut non simus Cupientes mala, sicut et illi cupierunt. Et paulo post: Omnia hæc, inquit, in figura cuntingebant illis; scripta sunt autem ad correctionem notrum, in quos finis sæculorum devenit (I Cor. x, 1-11). Transitus. maris Rubri figura Baptismi. lliuc iLaque, dilectissimi, nullus fidelium dubitaverit, trans- Hum illius populi per niare Rubi um figuram fuisse Baptismi nostri: ut a diabolo et angelis ejus, qui nos tanquam Pharao et Ægyptii, luto carnis obnoxios velut laterum optribus atterebant, duce Dom no nostro Jesu Christo, cujus tunc figuram Moyses gerebat, per Baptismum liberati, Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem projecit in mare. Nobis euim mortui suut, qui nobis jam dominari non possunt: quoniam ipsa delicta nostra, quæ nos illi subditos fecerant. ,lavacro gratius sanctæ liberatis nobis, tanquam in mari submersa atque dcleta sunt. Cantemus ergo Domino: gloriose enim magnificatus est;