Latin
363.2.22 to 363.2.50
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 363.2.22-50
Unproofread scanNot analysed yet
equum et equitem projecit in mare, superbiam et superbum delevit in Baptismo. Jam quippc humilis subditus Dco cantal hoc canticum. Nam superbo gloriam suam quærenti, et se magnificanti, non est gloriose magnificatus Dominus. Justificatus autem irnpius, credendo in cum qui justificat impium, ut depuletur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5), ut justus ex fide vivat (Id. i, 17); ne ignorans Dei justitiam, ct suam volens constituere, justitiæ Dei non sit subjectus (Id. x, 5); verissime cantat adjutorem et protectorem sibi Dominum in salutem, Deum suum, quem honorificat. Neque enim est ex illis elatis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt (Id. I, 21). Dicit itaque, Deus patris mei. Deus est cnim patris Abraham! ,qui credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam (Id. IV, 5). Et idco parvuli, non de nostra justitia praesumentes, sed. de ipsius gratia, magnificamus Dominum, quoniam ipse conterit pugnas, qui pax est nostra. Et ideo Dominus nomen cat illi: cui dicimus apud Isaiam, Posside nos (Isai. xxvi, i3). Dominus nomen est illi. Non eramus, et fecit nos: perieramus, et invenit nos: vendideramus nos, et emit nos. Dominus nomen est illi. Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare. Et exallationes sæculares, et catervas innumerabilium pcceatorum, quæ in nobis diabolo militabant, delcvit in Baptismo. Ternos (a) stratores curribus imposuerat, qui nos timore doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant. Haec omnia submersa sunt in Rubro mari, quia illi consepulti sumus per Baptismum in mortem (Rom. vi, 4). qui pro nobis flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ila Rubro pelago omnes hostes operuit, qui cruenta morte, qua nostra peccata consumerentur, Baptismum consecravit. Quod si hostes nostri devenerint in profundum linquam lapis, illos solos possidet, et cum illis solis est duritia diaboli, de quibus scriptum est, Peccator cum in profundum venerit malorum, contemnit (Prov.