Latin
4.47 to 4.71
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.47-71
Unproofread scanNot analysed yet
Credeenim hoc de Verbo Dei, qui est Deus apud Deum. CAPUT III. —3. Alius modus quo Christus commendatur ut Deus et homo. Sed audi jam aliam insinuationem, alium modum insinuandi Christum, quem Scriptura praedicat. Ea enim quæ dixi, dicta suut ante assumptam carnem. Nunc autem nodi illud quod modo praedicat Scriptura: Verbum, inquit, caro factumest, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Nam qui dixerat, In principio erat Verbum, ei Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipto factum est nihil; frustra nobis divinitAtem Verbi prædicaret, si Verbi humanitatem taceret. Ut enim itlud videam, hie mccum agitur; ut purget ad illud contemplandum, infirmitati meae ipse subvenit. Suscipiendo de natura humana ipsam naturam humanam, factus est homo. Venit cum jumento carnis ad eum qui jacebat in via vulneratus (Luc. x, 50-3i), ut parvam fidem nostram incarnationis suae sacramento informaret atque nutriret, faceretque serenum intellectum ad videndum quod nunquam amisit per id quod suscepit. Esse enim cœpit homo, esse non destitit Deus. Ergo hæc est prædicatio Domini nostri Jcsu Christi secundum quod mediator est, secundum quod caput est Ecclesiae; quod Deus homo est, et homo Deus est, cum dicat Joannes: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Christus utroquc modo commendatus ab Apostolo. Audite jam utrumque in illo notissimo capitulo apostoli Pauli: Qui cum in forma Dei esset, inquit, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo. Hoc est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo Apostolus dixit, Non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo, si non est nequa. lis Deo? Si autem Pater Deus, ille non Deus, quomodo æquatis?