Latin
4.72 to 4.97
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis IIII. De Diversis 4.72-97
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi ergo ille ait, Deus erat Verbum; ibi iste, NOli rapinam arbitratus est esse æqualis neo. Et ubi ile, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; ibi iste, Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. n, 6, 7). Auendite: per hoc ergo quod hoino factus est, per hoc quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; per hoc semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Quid enim exinanivit? Non ut amitteret divinitatem, sed ut inducret humanitatem, apparens hominibus quod non crat, antequam homo esset. Sic apparendo se exinanivit, id ea, reservans I dignitatem majestatis, et offerens carnem indumentum humanitatis. Per id ergo quod semetipsum exinanivit formam servi accipiens (non formam Dei accipiens. De forma Dei cum diceret, non dixit, accepit; sed, Cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse æqualis Deo: ad formam autem servi ubi ventum est, Formam, inqnit, servi accipiens): per hoc ergo mediator ct caput est Ecclesiae, per qucm reconciliamur Deo, per sacramentum humilitatis 3 et passionis et resurrectionis et ascensionis et judicii futati, ut duo ilia futura audiantur, cum semel locutus sit Deus. Ubi duo audiuntur? Ubi reddit unicuique secundum opcra sua (Matth. xvi, 27). CAPUT IV. —5. Caveri jubet ab Arianorum hærest. Virginitas mentis integritas fidei. Serpens pollicitatione scientiæ seducens. Hoc ergo tenentes, nolite quæstiones mirari hominum, quæ serpunt sicut caucer, quemadmodum dixit Apostolus (II Tim. II, 17): sed custodite aures vestras, et virginitatem mentis vestræ, tanquam desponsati ab amico sponsi uni viro Tirginem castam cxhihcre Christo. Virginitas enim vestra in mente. Virginitas corporis in paucis Eccle- Sioc: virginitas mentis in omnibus fidelibus esse debet. Hanc virginita! em vult serpens corrumpere, de quo idem apostolus dicit: Desponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.