Latin
De Nativitate Domini, III (c)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Incarnatione visibilis Deus, quem homo sequatur, exhibetur. Obsecro vos, charissimi, intucmini quam magnum sit hoc mysterium veritatis. Ad salvandos homines Legem dederat, Prophetas Iniscrat: ct quia sanandis languoribus hæc remedia præcesserunt, ipsum se ad salutem corum offerre hominibus Deus voluit. Porro homines Deum ipsum in substantia sua videre non potuerunt: spem verr. homines suam ponere in solo homine non debebant. Quid ergo hic fieret? Hominem scqui non debebant, homo scqucndus non crat qui videri poterat: Deus scqucndus erat qui videri uon potcrat. Ut ergo exhiberetur homini, et qui ab homine videretur ct quem homo scqueretur, Dens factus cst homo. Denique cum jam inter homines versaretur, et tribus apostolis in sccreto adductis medius astarct, subito cis in illa divini cultus claritate resplenduit: quod apostoli qui præsentes erant, via intucri prohumani affectus iulirmitale potuerunt (Id. xvn, 1-6). Nasci humanitus voluit. ut nos in ipso nasceremur, et futuris cultoribus suis iteratæ nativitalis sacramenta sanciret: ut nos qui a nativitate illa coarctati tenebamur obnoxii, Salvatoris nostri vestigia comitati, secundæ nativitatis præsidio certo potircmur; quo in Deo ct ex Deo nati, abrumperemus vincula mortis antiquæ, cum pignus salutis Spiritum sanctum sumeremus. Ergo cum apparere hominibus Deus vellet, cosquc quas prius mandaverat, docere etiam præsens cuperet, vim divinam assumpto homine temperavit, ct posuit tenebras latibulum suum in circuitu suo (Psal. xvn, 12), cum se tabernaculo carnis obtexit. Tali ergo ct tam ineffabili sacramento, Christus Deus noster et homo habemur et Dcus; per matrem homo, per Patrem Deus. Sicque fit ut utrumque illud sit verum quod ait, Pater major me est (Joan. XIV, 28); cl, Ego ct Pater unum sumus (Id. x, 50). Nam divinitatc æquatur Patri, incaruatione subditur Patri.