Latin
De Nativitate Domini, III (c)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 3-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —5. Deus ct homo quomodo misceri potuit. Difficilior animæ corporisque permixtio. Quærere tamcn quidam solent, quomodo misceri potuit homo ct Deus. Quærunt rationem hujus mysterii, quod semel faclum est: cum ipsi nequaquam possint reddere rationem ejus quæ lit semper, id est, quomodo anima miscetur corpori, ut homo fiat. Ergo sicut corporca ros incorporcaque conjungitur, ut homo efficiatur: ita homo conjunctus cst Deo, ct factus est Christus (a). Et lamcn ut fieret Christus, duo illa incorporca, id cst, anima ct Deus facilius conjungi per-. miscerique potuerunt, quam misectur una incorporea aliaque corporea, id cst, amma cl corpus, ut persona hominis existat. Qnod si Deus creator cœli ac terræ, cum Deus esset, homo factus est, et humiliavit semectipsum usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. 11,6-8), quanto autem superbire non debet terra et cinis? Videte, fratres, quantum se humiliavit propter homines Deus. Quantum se dejicere debet servus, quando ad tantam humilitatem descendit et Dominus? Quæ humilitas, charissimi, si plenissime ab hominibus possidetur, etiam ad charitatem usque proficiet. Nam dum alter alterum existimat SIIperiorem. dilectio facit æqualitatem. Unde non se ipse homo despiciat, propter quem utique ista subire dignatus cst Deus.