Latin
2.34 to 2.56
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 2.34-56
Unproofread scanNot analysed yet
In coelo est ille, nos in terra. Quasi longe est ille a nobis? Absit. Spatia si interroges, longe est: charitatem interroga, nobiscum est. Si enim non esset ille nobiscum, non diceret ille in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi (Matth. XXVIII, 20). Si non est uobiscum, mentimur quando vobis dicimus, Dominus vobiscum. Non de caelo clamaret Saulo persequente, non ipsum, sed sanctos ejus, servos ejus; et quod familiarius dixerim, membra ejus: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ecce ego hic sum in coelo, tu in terra, et in persecutoribus l. Quare me? Quia membra mea: per quae membra mea ibi sum. Non enim si calcetur planta, non clamat lingua. ille ergo per quem factum est cœlum et terra, propter eum quem fecit do terra, descendit in terram, et in cœlum hinc levavit terram. Quod crgo in illo præcessit, in finem speremus. Reddet nobis quod promisit: securi sumus, cautionem fecit, Evangelium scripsit; reddet nobis. Plus est quod impendit nobis. Num putamus euim non eum redditurum vitam suam, qui pro nobis jam erogavit mortem suam? Humilitatem passionis, injurias, contumelias, omnes indignitates in terra suscepit pro nobis: regnum, felicitatem, inmortalitatem, æternitatem non donabit nobis? Mala nostra pertulit, bona sua nobis non donabit? Ad hanc spem, quia promissor est verax,securi ambulemus: sed sic vivamus, ut bona fronte illi dicamus, Fecimus quod jussisti, redde quod promisisti.