Latin
Sermon 396
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 396.1
Unproofread scanNot analysed yet
Vos quidem, fratres, consolatorcm quxritis: sed etiam nos consolandi sumus; et consolatio nostra nullus hominum est, sed qui facit hominem; quoniam qui fecit reficit, et recreat qui creavit. Non possumus per infirmitatem nisi contristari; sed per spem debe- -mus consolari. Omnes bonos diutius nobiscum vivere Volumus, et in bac asperrima vita deseri a comitibus nolumus; sed prævenientes nos qui bene vixerunt, hortantur exemplo suo, ut sive din hic vivamus, sive cito hine eamus, sic vivamus, ut ad ipsos veniamus. Quia id ipsum hie diu vivere, nihil est aliud, quam diu molestias sustinere. Cum Deo autem vivere et apud Deum, sine ulla molestia est vivere, et sinc ullo timore ne percat felicitas, quæ non habet finem. Nec debemus arbitrari episcopum vestrum, fratrem nostrum, cito hinc isse, et parum vixisse. Recte enim ibi non parum vivitur, ubi cum multum dicitur, non finitur. Nam hic etiam quod multum est, cum finitum fuerit, pro nihilo deputabitur. Nec tamen parum hic vixit, si ejus opera cogitemus, non annos numeremus. Quanti alii fortasse quod per multos annos non dimidiarunt, ille paucis annis implevit? Nihil ergo aliud erat, hic eum velle tenere, nisi ejus felicitati invidere.