Latin
364.1.55 to 364.1.60
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.1.55-60
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quaestio ipsa quæ continet, De edente exivit cibus, et de forti est egressa dulcedo, quid aliud significat quam Christum a mortuis resurgentem? De edente utique, id est, de morte qua cuncta devorat atque consumit, exivit cibus ille qni dixit, Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi (Joan. VI, 41 ). Quem humana exacerbavit iniquitas, et cui aceti et fellis amaritudinem propinavit, ab eo plebs Gentium vitae dulcedinem conversa suscepit. Ac sic de mortui Iconis ore, id est, de Christi morte, qui accubans dormivit ut Ico, apum, id est Christianorum processit examen. Quod autem dicit, Non invenissetis parabolam meam, nisi arassetis in vitula mea: vitula hæc Ecclesia est, quæ fidei mysteria, Trinitatis, resurrectionis, judicii paritcr ct regni, in fines terræ per Apostolorum el sanctorum doctrinam ac prædicationem vulgavit, et intelligentibus atque cognoscentibus æternæ vitæ præmia repromisit.