Latin
Sermon 364
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.3
Unproofread scanNot analysed yet
Sodalis ducens ipsius uxorem figura hæreticorum. Vulpes ignem in caudis trahentes. Sequitur autem, Iratus est Samson, quia duxit sodalis ejus uxorem ejus. Sodalis iste omnium hæreticorum figuram gessit. Magnum secretum, fratres mei. Nam hæretici, qui Ecclesiam diviscrunt, uxorem Domini sui ducere et abducere voluerunt. De Ecclesia euim et deEvangeliis exierunt, qui per impielatis adulterium Ecclesiam, id est, Christi corpus in partem suam conantur invadere. Unde fidelis ille servus ct amicus dominicæ sponsx loquitur dicens: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Et (lepravali sodalis tangit fideli zelo et increpatione personam. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit, ita et sensus vestri corrumpantur a veritate quæ est in Christo Jesu (II Cor. XI, 2, 3 ). Qui autem sunt sodales, id cst, hæretici desertores, qui sponsam Domini invadere voluerunt, nisi Donatus, Arius, Manichæus, et cætera vasa erroris et perditionis? De talibus Apostolus dicit: Audio in vobis, inquit, scissuras csse: aliusenim dicit, Ego quidem sum Pauli; alitis autem, Ego Apollo; alius vera, Ego Cephæ (I Cor. I, 11, i2 ). Videamus igitur mysticus iste Samson quid iecerit offensus in uxore ab alieno. Cepit enim vulpes, id est, adulterantes sodales, de quibus dicitur ill Canticis canticorum, Capite nobis vulpes pusillas, exterminantes vineas (Cant. II, 15 ). Quid est, Capite? Id est, comprehendite, convincite, confutate; ne exterminentur ecclesiasticæ vineæ. Quid cal aliud vulpes capere, nisi hæreticos divinæ legis auctoritate revincere, et sanctarum Scripturarum testimoniis velut quibusdam vinculis alligare atque constiingere? Vulpes capit, ligatis ignem caudis apponit. Quid sibi volunt caudae vulpium colligatæ? Caudæ vulpium quid sunt, nisi posteriora hæreticorum,qui prima habent blanda et deceptoria: ligata, idest, damnata, et ignem in fine trahentia; ut corumfructus ct opera consumant, qui suis seductionibus acquiescunt? Dicit homini modo, Noli audire haereticos, noli acquiescere hæreticis. Respondet, Quare? Numquid ille et ille non audivit hæretocos? Numquid et alius quilibet cliristianus non tanta mala commisit, tanta adulteria fecit, tantas rapinas exercuit? Etquid illi colligit inali? Prima vulpium sunt, qua; scducti attendunt; et retro est ignis. Nihil, inquit, illi contigit. Numquid quia præcedit, post se nibil trahit? Yenlurus est ad ignem posteriorem. Putas aulem quia hæretici ignem trahunt undo ardeant fructus inimicorum, et ipsi non ardebunt? Sine dubio enim vulpes, ubi messes incenderunt, et ipsæ utique arserunt. Yidcte ergo judicium hæreticis retro, quomodo non vident post se. Habent blandimenta, ut mulceant, primas partes suas liberas ostendunt: in judicio Dei in ligatis -caudis, id est, in posterioribus suis ignem trahunt, quia improbitas præcedit pœnas suas.