Latin
Sermon 364
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 364.4
Unproofread scanNot analysed yet
Accessus ad meretricem. Portæ civitatis, cum a somno surrexisset, in montem ablatæ. Quod autem intrivit ad meretricem, si sine causa fecit, quicumque fecit, immundus est: si autem propheta fecit, sacramentum est. Si non ita intravit ut concumberet cum ca, mysterii causa fortassis intravit. Sed concubuisse non legimus. Sequitur, Inimici vero exspectabant ad portas civitatis, ut comprehenderent cum, cum a meretrice, ad quam intraverat, fuisset egressus. llle vero dormiebat. Videte quemadmodum non scriptum est quia mixtus est meretrici; scd scriptum cst quia dormiebat. Ubi exsurrexit, inquit, media noc/e exiit, cl abstulit portas civitatis ipsius cum seris, et easdem portas levavit in cacumen montis, et ab Allophylis teneri non potuit. Portas civitatis, quibus ad meretricem intravit, abstulit, et in montem levavit. Quid est hoc? Infernum et amorem mulieris, utrumque Scriptura conjungit. Inferni imaginem tenebat domus meretricis. Recte pro inferis ponitur: quia neminem repellit, et omnem iutranlem ad se trahii (Prov. xxx, 10). Agnoscimus hoc loco Itedemptoris nostriopera, postquam Synagoga, ad quam venerat, a se per diabolum separata est, posteaquam decalcavit cum, id est, in loco Calvariæ crucifixit, ad inferna descendit; et inimici custodiebant locum dormientis, id est, sepulcrum; et capere volebant quem videre non poterant. Ille autem durmiebat ibi. Hoe idco dixi, quia vera mors erat. Quod diclum est, Media nocte surrexit; hoc significat, quia in secreto surrexit. Aperte enim passus cst; solis autem discipulis et. certis quibuscumque, cum surrexit, manifestatus est. Ergo quod intravit, omnes viderunt; quod surrexit, pauci cognoverunt, tenuerunt et palpavcrunt. Tollit tamen portas civitatis, id est, aufert portas inferni. Quid est portas inferni tollere, nisi mortis imperium rcmovere? Recipiebat enim ct non remittebat. Quid autem fecit Dominus noster Jesus Christus? Ablatis portis mortis, ascendit in cacumen montis. Novimus enim eum et resurrexisse, et in cœlos ascendisse.