Latin
Sermon 365
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 365.3
Unproofread scanNot analysed yet
Rursus confutantur verbis Salomonis. Sed vis scire quid egerit is qui bonam sortitus erat naturam? Dixitne ut tu: In bona natura, bonus mihi est intellectus, et qui unum tribuit, alterum non negavit? Allidamus scorpium, conteramus, obstruatur iniquitati os suum. Lege: Sortitus sum animam bonam. Perge, audiamus qualem nactus fueris thesaurum, qui fortasse vertetur in carbones, et utinam in carbonos qni supcr caput luum congesti absumant superflua. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: et ut scivi quod non aliter continrre possem, nisi Deus del; et hoc ipsum ernt sapientiæ, cujus esset donum cognoscere; conveni Dominum, et deprecatus sum (Sap VIII, 19-21). Verissime sortitus es naturam bonum. quis neget? Nam el diaboli I atura boaa est, et omnia quæ Deus fecit, bona sunt: sed in hac natura licet bona, tu sapienlem intellectum habebis, quo possis abstinere a concupiscentiis et desideriis, quæ militant adversus animam, si Deus non dederit? Disce, hæretiee, disce tandem. Et scivi quod non aliter continere possem, nisi Deus det: et- in hoc præcipuum sapientiæ, quæ tota est intellectus, scire unde contineas, et non aliter contineas nisi a solo Deo. egregiam naturam quæ a nullo abstinere potes! ,ncc aliter potest, nisi ut ruat, si Deus non dederit intellectum, quo non ruat! Canlemus ergo, fratres, callemus. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum: dedil naluram, dedit intellectum; sanavit naturam, sanavit intellectum. In ulroque pius Samaritanus misericordiam exhibuit; descendit, alligavit vulnera, vino quod intelligimus, tersit, curavit, in stabulum tulit, hoc est in Ecclesiam, hospiti commendavit (Luc. x, 33-35). Quali hospiti? Spiritui sancto Ecclesiæ sanctæ inhabitatori. Is accepta moneta, sed quam conscisso sacco effudit qui pro miseris solvit, oleo suo, uaguento suo, vulnera natune jacentis et exspirantis sanavit, et codem oleo quod accendit, tenehras meas illuminavit, et intellectum lucidum fecit. Hoc si nun credideris, non tibi crit Samaritanus, el peribis in vulnere, qui medentis manum renuis admittere.