Latin
Sermon 365
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis V. Sermones Dubii 365.4
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectus bonus a Spiritu sancto. Spiritus sanctus donum nubis Christi passione emptum. Interrogentur Apostoli, el dicant quis in illo quinquagesimo a resurrectione Domini die tribuit illis ineellectum? An fortassis excitaverant illi strepitum terribilem, quo concussus cst locus, in quo exspectabant promissa Patris? Fortassis accenderunt illum supernum ignem, quo toti ardebant? Fortassis linguas illas ignitas ipsi creaverunt? Fortassis ipsi divina illa munera, ex quibus est intellectus, sibi procuraverunt, et in se secundum desideria cordis effuderunt? IIoc qui ait, nullam in hoc sacro quinquagenario partem habet: nec accipit intellectum, qui secundum naturam dari putai intellectum. Quando ergo datus est intellectus, nisi quando et datus est Spiritus? Agamus simul, jam confunderis, jam erubescis; el utinam ita confundaris ut ædificeris, ita erubescas ut glorificeris. Quid est Spiritus sanctus, nisi promissum Patris nutus, nisi Filii donum? Si promittitur, habes a quo promittitur, nam qua promittuntur, extra nos sunt; et promitteretur frustra quod aut in potestate nostra esset cum promittitur, aut cum liberet possideretur. IIoc nihi promitto quod non habes, et in me est cum promitto, ut in te descendat quod promitto. Est etiam Spiritus sanctus donum, et super omne donum, ct quod tulli debetur donum, el quod gralis tribuitur donum. Natus csl Christus, et in præsepio qui piorum jumentorum esca lieret, reclinatus: tamen sitim, lassitudines passus est, a suis venditus, a Judaeis traditus et accasatus, a Gentibus flagellatus, spinis coronatus, crucifixus, saxo tandem inclusus: quorsum hæc omnia? Ut hoc libi emeret donum, quod postea credenti dispensaret; aut potius dispensaret, ut crederes Nam nisi prius dedisset, neque ante, ncquc post credidisses. Uudc si a natura donum hoc hahcs, inanem reddis mortem Christi, passioncm, crucem. Frustra enim moritur, ut tibi acquirat quod in te est, cl donet quod possides. Hedde Domino præsepii humilitatem, redde crucis maledictionem, redde profusi sanguinis copiam, incassum hæc omnia: libi sufficis, inania hæc omnia; dives es, et in divitis naturæ bonis computas intellectum quem dedit natura, non gratia, et cujus non es debitor Crealori, nisi in quantum naturam tribuit, qu:c tibi intellectum fecit.